et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo
habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria
eius
et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon
magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis
spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae
quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et
reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de
virtute deliciarum eius divites facti sunt
et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa
populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de
plagis eius non accipiatis
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et
recordatus est Deus iniquitatum eius
reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia
secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date
illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina
et vidua non sum et luctum non videbo
ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames
et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam
et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum
illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum
incendii eius
longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes
vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam
una hora venit iudicium tuum
et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam
quoniam merces eorum nemo emet amplius
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis
et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et
aeramento et ferro et marmore
et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et
turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et
ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum
et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia
pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non
invenient
mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe
stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat
byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide
pretioso et margaritis
quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis
gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria
operantur longe steterunt
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae
similis civitati huic magnae
et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt
flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua
divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis
eius quoniam una hora desolata est
exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem
magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon
magna illa civitas et ultra iam non invenietur
et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et
tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis
non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te
amplius
et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et
sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant
principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes
gentes
et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et
omnium qui interfecti sunt in terra